Attamen nondum cessaverat tumultus super sacerdotio Aaron. Dicebant enim quia etsi non praedictos Levitas elegerit Dominus, poterat esse quod aliqui de aliqua reliquarum tribuum digni essent sacerdotio, et forte de omnibus tribubus aliquot vellet Dominus habere sacerdotes, ne tanta ministerii dignitas uni domui, et tam paucis crederetur ministris. Accusabantque Moysen de deserti inopia, eo quod eorum negotiaretur inopiam, ut semper ejus viderentur egere auxilio. Tulit ergo Moyses ex praecepto Domini virgas duodecim principum, et scripsit in unaquaque nomen tribus suae, vel potius principis. Scripsit autem in virga Aaron nomen Levi, et praeter has duodecim sumpsit unam seorsum, cunctas familias continentem, in qua probaretur utrum de omnibus tribubus vellet Deus habere sacerdotes. In Numeris tamen legitur non fuisse virgas nisi duodecim quod intelligendum est, de singularibus scilicet excepta generali. Quas cum posuisset in tabernaculo coram Domino, sequenti die regressus, invenit germinasse virgam Aaron, et foliis dilatatis, amygdala protulisse. Sane hic tertio, Deo ordinante, Aaron sacerdotium firmissimo possedit. Nam et in signum rebellium, praecepit Dominus, virgam Aaron servari in tabernaculo in posterum,